Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XII. Legitimo matrimonio copulatur que concubinam habenti traditur.

Idem. [ibidem, c. 4.]
Non omnis mulier coniuncta uiro uxor est uiri, quia
nec omnis filius heres est patris. Nuptiarum autem
federa inter ingenuos sunt legitima, et inter coequales
et multo prius hoc ipsum Domino constituente, quam
initium Romani iuris existeret. Itaque aliud est uxor,
aliud concubina; sicut aliud ancilla et aliud libera.
§. 1. Propter quod etiam Apostolus ad manifestandum
harum personarum discretionem testimonium posuit
ex Genesi, ubi dicitur Abrahae: "Eice ancillam et
filium eius; non enim heres erit filius ancillae cum filio
liberae". §. 2. Igitur cuiuslibet loci clericus si
filiam suam uiro habenti concubinam in matrimonium dederit,
non ita accipiendum est, quasi eam coniugato dederit,
nisi forte illa mulier et ingenua facta, et dotata legitime,
et publicis honestata nuptiis uideatur. §. 4. Paterno
arbitrio uiris iunctae carent culpa, si mulieres, que a
uiris habebantur, in matrimonio non fuerint, quia aliud
est uxor, aliud concubina.
VII. Pars. Gratian. Cum dicitur: "paterno arbitrio
feminae iunctae uiris," datur intelligi, quod paternus consensus
desideratur in nuptiis, nec sine eo legitimae nuptiae habeantur,
iuxta illud Euaristi Papae: "Aliter non fit legitimum
coniugium, nisi a parentibus tradatur."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1123/1124
Gehe zu Spalte: