Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VI. Coniuges sunt qui causa solius incontinentiae sibi inuicem copulantur.

Solet queri, cum masculus et femina, nec ille maritus,
nec illa uxor alterius, sibimet non filiorum procreandorum,
sed pro incontinentia solius concubitus causa copulantur,
ea fide media, ut nec ille cum altera, nec illa cum altero
id faciat, utrum nuptiae sint uocandae? Et potest quidem
fortasse non absurde hoc appellari conubium, si usque ad
mortem alicuius eorum id inter eos placuerit, et prolis generationem,
quamuis non ea causa coniuncti sint, non tamen
uitauerint, ut uel nolint sibi nasci filios, uel etiam opere aliquo
malo agant ne nascantur. Ceterum, si uel utrumque, uel
unum horum desit, non inuenio, quemadmodum has nuptias
appellare possimus. Etenim si aliquam sibi ad tempus
adhibuerit, donec aliam dignam honoribus, uel
suis facultatibus inueniat, quam in coniugio ducat, animo
ipso adulter est, nec cum illa, quam cupit inuenire, sed cum
ista, cum qua sic cubat, ut cum ea non habeat maritale
consortium.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1121/1122
Gehe zu Spalte: