Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. III. Inmoderatus usus coniugatorum non est nuptiarum malum, sed est ueniale propter nuptiarum bonum.

Quicquid inter se coniugati inmodestum, inuerecundum,
sordidum gerunt, uicium est hominum, non culpa nuptiarum.
Iam in ipsa quoque inmoderata exactione debiti
carnalis, quam eis non secundum inperium precepit,
sed secundum ueniam concedit Apostolus, ut etiam preter
causam procreandi sibi misceantur, etsi eos praui mores
ad talem concubitum inpellunt, nuptiae tamen ab adulterio
seu fornicatione defendunt. Neque illud propter nuptias
admittitur, sed propter nuptias ignoscitur. Debent
ergo sibi coniugati non solum ipsius sexus sui conmiscendi
fidem liberorum procreandorum causa (que prima est humani
generis in ista mortalitate societas), uerum etiam infirmitatis
inuicem excipiendae, ad illicitos concubitus euitandos,
mutuam quodammodo seruitutem, ut, etsi alteri
eorum continentia perpetua placeat, nisi ex alterius consensu
non possit.
III. Pars. Gratian. Non autem datur presentia S. Spiritus
tempore, quo coniugales actus geruntur.
Unde Ieronimus super Mattheum:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1119/1120
Gehe zu Spalte: