Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. Non coniuges, sed adulteri uocantur, qui non secundum precepta Christi iunguntur.

Sicut non omnis congregatio hereticorum ecclesia
Christi dici potest, nec caput eorum Christus; sic non
omne matrimonium, quo non uiro suo secundum precepta
Christi coniungitur, rite coniugium appellari potest, sed
magis adulterium.
II. Pars. Gratian. His ita respondetur: Prima institutio
coniugii in paradyso facta est, ut esset inmaculatus thorus, et
honorabiles nuptiae, ex quibus sine ardore conciperent, sine
dolore parerent. Secunda propter illicitum motum eliminandum
extra paradysum facta est, ut infirmitas, prona in ruinam
turpitudinis, honestate exciperetur coniugii. Unde Apostolus
scribens ad Chorinthios ait: "Propter fornicationem unusquisque
suam uxorem, et unaqueque uirum suum habeat." Ex hac
itaque causa fit, ut coniugati se sibi inuicem debeant, nec se sibi
negare possint. Unde Apostolus: "Nolite fraudare inuicem,
nisi forte ex consensu, et ad tempus, ut expeditius uacetis orationi,
et iterum reuertimini in id ipsum, ne temptet uos sathanas.
Hoc autem dico propter incontinentiam uestram." Qui ergo
propter incontinentiam in naturalem usum redire monentur, patet,
quod non propter filiorum procreationem tantum misceri iubentur.
§. 1. Non tamen ideo nuptiae malae iudicantur. Quod enim
preter intentionem generandi fit, non est nuptiarum malum, sed
est ueniale propter nuptiarum bonum, quod est tripertitum; fides
uidelicet, proles, et sacramentum.
Unde Augustinus de bono coniugali: [c. 6.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1119/1120
Gehe zu Spalte: