Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XIV. Non est peccatum meretricem ducere in uxorem.

Non est culpandus Osee propheta si meretricem,
quam duxit, ad pudicitiam conuertit: sed potius laudandus,
quod ex mala bonam fecit. Non enim qui bonus
permanet polluitur, si societur malo: sed qui malus est in
bonum uertitur, si boni exempla sectetur. Ex quo intelligimus,
non Prophetam perdidisse pudicitiam fornicariae
copulatum, sed fornicariam assumpsisse pudicitiam, quam
antea non habebat.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1119/1120
Gehe zu Spalte: