Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XIII. Virginitas ex consilio suadetur, non ex inperio precipitur.

Integritas corporis expetenda a nobis est, quam
ego pro consilio suadeo, non pro inperio precipio. Sola est
enim uirginitas, que suaderi potest, inperari non potest: res
magis est uoti, quam precepti.
IV. Pars. Gratian. Cum ergo in meretrice, ut diximus,
nulla sit spes fidei, nulla sit certitudo pudicitiae, patet,
quod non est in coniugium ducenda. §. 1. Sed obicitur: Raab
Hierichontina, quamuis esset meretrix, tamen principi de
tribu Iuda coniugio copulata est, de qua etiam Christus postea
nasci dignatus est. Osee quoque, duodecim Prophetarum primus,
ex precepto Domini choro hordei meretricem emit, quam sibi
in coniugio sociauit. Sed aliud est meretricem ducere, uel
adulteram retinere, quam tua consuetudine, castitate et pudicitia
exornes: atque aliud aliquam habere earum, quam nullo pacto
a luxu carnis suae reuocare ualeas. Hoc enim penitus prohibetur:
illud laudabiliter factum legitur.
Unde Ieronimus super Osee libro I.:[ad c. 1.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1119/1120
Gehe zu Spalte: