Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XII. Primae ac secundae nuptiae hac auctoritate inprobari uidentur.

Nuptiae terram replent, uirginitas paradisum. Sed et
hoc intuendum est dumtaxat iuxta hebraicam ueritatem,
quod scriptura in primo, et tertio, et quarto, et quinto,
et sexto die expletis operibus singulorum dierum dixit:
"Et uidit Deus, quia bonum est;" in secundo
die hoc omnino subtraxit, nobis intelligentiam derelinquens
non esse bonum dupplicem numerum, qui ab unione
diuidat, et prefiguret federa nuptiarum. Unde et in arca
Noe omnia animalia, quecumque bina ingrediuntur, inmunda
sunt. Inpar numerus mundus est, quamquam in
duplici numero intelligatur et aliud sacramentum, quod
nec in bestiis quidem, et inmundis auibus digamia
conprobata sit: bina enim et bina ingrediuntur inmunda,


et septena, que munda sunt; ut haberet Noe post diluuium,
quod inpari numero statim Deo posset offerre.
Gratian. Verum hoc ad exhortationem, non ad necessitatem
obseruandae uirginitatis refertur. Unde idem Ambrosius
ait: [in libro exhortationis ad uirgines]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1117/1118
Gehe zu Spalte: