Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. X. Non habetur fallax apud Deum qui penitendo ad ueritatem reuertitur.

Item Gregorius. [hom. XXIX. Euangel.]
Apud misericordem namque iudicem nec ille fallax
habebitur, qui ad ueritatem reuertitur, etiam postquam
mentitur, quia omnipotens Deus, dum libenter nostram penitenciam


suscipit, ipse suo iudicio hoc, quod errauimus, abscondit.
Gratian. Quod si in adulterio perseuerare elegerit, patronus
turpitudinis et lenocinii reus maritus habebitur, nisi eam
adulterii ream facere uoluerit. Unde in VIII. libro Codicis titulo de
adulterio et stupro Inp. Seuerus et Antoninus: "Crimen
lenocinii contrahunt qui deprehensam in adulterio uxorem in
matrimonio detinuerunt, non qui suspectam habuerunt
adulteram." §. 1. Hoc in mulieribus non obtinet. Non enim
eis permittitur maritos suos adulterii reos facere. Unde in libro,
et titulo eodem, idem Imp.: "publico iudicio non habere mulieres
adulterii accusationem, quamuis de matrimonio uiolato
queri uelint, lex Iulia declarat, que cum masculis iure mariti
accusandi facultatem detulisset, non idem feminis priuilegium
detulit." §. 2. Si ergo, ut ex his auctoritatibus colligitur, adulteram
retinere nulli permittitur, multo minus in coniugium duci
licebit cuius pudicitiae nulla spes habetur. Debet enim inter coniuges
fides seruari et sacramentum, que cum defuerint, non coniuges,
sed adulteri appellantur.
Unde Augustinus scribit contra Iulianum libro I:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1117/1118
Gehe zu Spalte: