Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. V. Post penitenciam adulterii uxorem suam uir recipere potest.

De Benedicto quoque, quem uxorem alienam
facinoroso spiritu indicasti sustulisse, et in suum hactenus
presumere detinere consortium, si hoc rerum ueritas habet,
iubemus experientiae tuae, ut eum cum ipsa quoque adultera
districte non differas mactare, et caluatos ab inuicem
separare, et illum quidem ad Lucium defensorem in Apuliae
prouinciae patrimonium sine dilatione migrare; illam
uero, siquidem maritus suus sine aliquo dolo recipere
forte uoluerit, tua ordinatione sub cautela recipiat, nullum
ei dumtaxat de cetero simile conmittenti periculum illaturus.
Si uero omnino eam recipere noluerit, in alium
quendam locum, in quo ei non liceat male uiuere, prouida
eam dispensatione constitue.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1115/1116
Gehe zu Spalte: