Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IV. Qui uxorem suam dimittere noluerit adulteram, duobus annis peniteat, si ei debitum reddiderit.

Item Iohannes Crisostomus.
Si quis uxorem suam inuenerit adulteram, et postea
deinceps placuerit habere eam in matrimonio, duobus annis
peniteat ideo, quia cum adultera mixtus sit, que adhuc
crimine suo non est purgata, aut abstineat se a matrimonio
eius, donec expleatur satisfactio criminis penitenciae suae,
ideo, quia post satisfactionem penitenciae non meretur uocari
adultera. Similiter, si uxor inuenerit uirum suum adulterum,
non ad inparia iudicatur.
II. Pars. Gratian. Subauditur, nisi ab adulterio mulier
uoluerit recedere, quo casu uxorem suam uir recipere potest,
nullum periculum ei illaturus.
Unde Pelagius Papa Melleo Subdiacono:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1115/1116
Gehe zu Spalte: