Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

CAUSA XXXII.

GRATIANUS.
Quidam, cum non haberet uxorem, quandam meretricem
sibi coniugio copulauit, que erat sterilis, neptis ingenui, filia originarii;
quam cum pater uellet alii tradere, auus huic eam copulauit,
causa solius incontinentiae. Deinde hic, penitencia ductus,
ex ancilla propria filios sibi querere cepit. Postea de adulterio
conuictus et punitus quendam rogauit, ut ui uxorem suam opprimeret,
ut sic eam dimittere posset, quo facto quandam infidelem
sibi copulauit, ea tamen condicione, ut ad Christianam religionem
transiret. (Qu. I.) Hic primum queritur, an licite meretrix
ducatur in uxorem? (Qu. II.) Secundo, an ea, que causa incontinenciae
ducitur, sit coniux appellanda? (Qu. III.) Tercio,
cuius arbitrium aliqua sequatur, an liberi aui, an originarii
patris? (Qu. IV.) Quarto, si uiuente uxore liceat alicui ex
ancilla filios querere? (Qu. V.) Quinto, si ea, que uim patitur,
pudicitiam amittere conprobetur? (Qu. VI.) Sexto, si adulter
adulteram possit dimittere? (Qu. VII.) Septimo, si uiuente
dimissa aliam possit accipere? (Qu. VIII.) Octauo, si infidelem
sub premissa condicione licet alicui fidelium in coniugem
ducere?

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Kapitel:

QUESTIO I.

C. I. Patronus turpitudinis est qui uxorem suam adulteram dimittere noluerit.

C. II. Causa fornicationis uir dimittat uxorem, non tamen alteram ducat.

C. III. Sola uiri fornicatio uxorem maculat.

C. IV. Qui uxorem suam dimittere noluerit adulteram, duobus annis peniteat, si ei debitum reddiderit.

C. V. Post penitenciam adulterii uxorem suam uir recipere potest.

C. VI. Qui adulterae reddit debitum tribus annis peniteat.

C. VII. Adulterio purgato per penitenciam potest fieri reconciliatio coniugii.

C. VIII. De eodem.

C. IX. Cum fornicationis uicium excluditur, castitatis uirtus asciscitur.

C. X. Non habetur fallax apud Deum qui penitendo ad ueritatem reuertitur.

C. XI. Veritas nuptiarum non consistit in conmixtione maris et feminae.

C. XII. Primae ac secundae nuptiae hac auctoritate inprobari uidentur.

C. XIII. Virginitas ex consilio suadetur, non ex inperio precipitur.

C. XIV. Non est peccatum meretricem ducere in uxorem.

QUESTIO II.

C. I. Partus feminarum est eis sola causa nubendi.

C. II. Non coniuges, sed adulteri uocantur, qui non secundum precepta Christi iunguntur.

C. III. Inmoderatus usus coniugatorum non est nuptiarum malum, sed est ueniale propter nuptiarum bonum.

C. IV. Non datur presentia S. Spiritus tempore, quo coniugales actus geruntur.

[C. V.]

C. VI. Coniuges sunt qui causa solius incontinentiae sibi inuicem copulantur.

C. VII. Fornicarii sunt non coniuges, qui sterilitatis uenena procurant.

C. VIII. Non est homicida qui aborsum procurat ante, quam anima corpori sit infusa.

[C. IX.]

[C. X.]

C. XI. Profectus est honestatis fornicariam abicere, et uxorem legitimam accipere.

C. XII. Legitimo matrimonio copulatur que concubinam habenti traditur.

[C. XIII.]

[C. XIV.]

[C. XV.]

C. XVI. Viduae et uirgines propria uoluntate sibi maritos eligant.

QUESTIO III.

C. UN. Arbitrium liberi aui, non originarii patris, puellam in nuptiis sequi oportet.

QUESTIO IV.

C. I. Quomodo Abraham excusetur a crimine fornicationis.

C. II. Sicut bonorum ministerio mali et boni, ita ministerio malorum boni et mali in fide generantur.

C. III. Abraham non est reus adulterii, qui uxore uiuente filios ex ancilla suscepit.

C. IV. Quod preter legitimam uxorem conmittitur adulterii crimine dampnatur.

C. V. Nichil fedius est quam amare uxorem quasi adulteram.

C. VI. Virginalis castitas non prefertur coniugio Abrahae.

C. VII. Patriarchae non concupiscentia explendae libidinis, sed causa numerosae prolis plures habebant uxores.

C. VIII. Satius est absque liberis defungi, quam ex illicito concubitu stirpem querere.

C. IX. Ex ancilla filii non sunt querendi.

C. X. Adulteria non sunt facienda uoluntate generandi filios.

C. XI. Illicitus concubitus et omnis non legitimus usus illorum membrorum nomine mechiae intelligitur.

C. XII. Extraordinaria uoluptas et inuerecunda opera nuptiarum luxuria et inmundicia appellantur.

C. XIII. Inmoderatus usus mulierum Salomonem ad idolatriam traxit.

C. XIV. Liberorum procreatio in matrimonio laudatur; meretricia uoluptas etiam in uxore dampnatur.

C. XV. Qui sint liberi, et quam condicionem parentum sequantur.

QUESTIO V.

C. I. Melior est uirginitas mentis quam carnis.

C. II. Mente incorrupta non corrumpitur caro.

C. III. Aliena libido neminem polluit.

[C. IV.] Idem. [ibidem]

C. V. Idem in eodem libro, capitulo 27.

[C. VI.]

C. VII. In corpore pudicitia uiolari non potest, si mens inuiolata seruetur.

C. VIII. Caro non peccat, si a contagione anima fuerit munda.

C. IX. Pudicitia carnis non eripitur, si mente seruatur.

C. X. Nec peccatum, nec iusticia opere sine uoluntate perficitur.

C. XI. Virginitas carnis non seruatur mente corrupta.

C. XII. Corpore intacto nonnumquam castitas amittitur.

C. XIII. Adulterium perpetratur, cum uel innupta uel nupta turpiter concupiscitur.

C. XIV. Que opprimuntur incontaminatis se uirginibus conparare non audeant.

C. XV. Mechatur qui alicui preter matrimonii fedus miscetur.

C. XVI. Qui uiuente uxore sua alteram cognoscit adulterium conmittit.

C. XVII. Qualiscumque sit uir, ex quo semel placuit, non est dimittendus.

C. XVIII. Similiter de uxore intelligitur.

C. XIX. Non licet uiro uxorem dimittere nisi causa fornicationis.

[C. XX.] Item.

C. XXI. Conmunione priuetur qui citra fornicationis causam uxorem suam dimittit.

[C. XXII.] Item.

C. XXIII. In utroque sexu adulterium pari ratione punitur.

QUESTIO VI.

C. I. Qui fornicatur fornicationis causa uxorem suam dimittere non potest.

C. II. Qualem quisque uult inuenire uxorem, talem se seruet eidem.

C. III. Iudicium de alio expetere non debet qui de se iudicari contempnit.

C. IV. Viri grauius sunt puniendi quam mulieres de adulterio.

C. V. Sicut uir est caput mulieris, sic adulterando grauius delinquit quam mulier.

QUESTIO VII.

C. I. Vinculum coniugii fornicatione dissolui non potest.

C. II. Nulla ratione dissoluitur coniugium, quod semel initum probatur.

C. III. Siue uir ab uxore, siue uxor a uiro causa fornicationis discesserit, alteri adherere prohibetur.

[C. IV.]

C. V. Ab uxore dimissus, uel dimissa a uiro, ad penitenciam redigantur, nisi aut continenter uiuere, aut sibi reconciliari uoluerint.

C. VI. Mechatur qui a uiro dimissam ducere presumit.

C. VII. Adultera probatur que uiuente marito alteri nubit.

C. VIII. Mulieri fideli, que uirum adulterum dimittit, alii nubere non licet.

C. IX. Ad penitenciam est cogendus qui multis nuptiis copulatur.

C. X Qui ob fornicationem uxorem dimittit, et aliam ducit, mechari probatur.

[C. XI.]

C. XII. Minus est secundum naturam coire, quam contra naturam delinquere.

C. XIII. Grauiora sunt flagicia, que contra naturam probantur.

C. XIV. Turpior et flagitiosior est usus contra naturam, quam fornicationis uel adulterii.

C. XV. Omnis inmunda pollutio fornicatio est, licet uaria sint peccata fornicationis.

C. XVI. Adulterium secundum in penis obtinet locum.

[C. XVII.]

C. XVIII Licet ducere aliam infirmo, cui sua ob infirmitatem corporis debitum reddere non ualet.

C. XIX. Licitum coniugium non negetur illi, cuius uxor cum suo fratre dormiuit.

C. XX. Disiungantur, et numquam coniugio copulentur, qui quodlibet infra subiectorum admiserit.

C. XXI. Sororem uxoris polluens neutram habere ualet.

C. XXII. Causa adulterii uxorem relinquens continentiam seruet.

C. XXIII. Neutram habeat qui sororem uxoris polluit.

C. XXIV. Cum nouerca, uel filiastra, uel sorore uxoris dormiens ad coniugium non potest peruenire; uiris earum legitima non negantur coniugia.

C. XXV. Ob infirmitatem uel dampna corporis coniugium solui non licet.

C. XXVI. Furiosus et furiosa matrimonium contrahere non possunt.

C. XXVII. Sterilem uxorem dimittere, et causa fecunditatis aliam ducere alicui non licet.

[C. XXVIII.]

QUESTIO VIII.

C. UN. Non debet aliquis a continentiae uoto recedere, etiamsi infidelis Christianam se fieri polliceatur.

Spalten:

1115/1116 - 1147/1148
Gehe zu Spalte: