Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IV. Non licet deserere uiro quam premissis dotibus in publica attestatione duxit uxorem.

Item Nykolaus Radualdo Portuensi, et Iohanni
Ficolensi Episcopis.
Lotharius rex (in conmonitorio profitetur, Gualdradam
se a patre accepisse, et sororem postmodum admisisse
Huberti. Ubi primum diligenti inuestigatione inquirite,
et si eundem gloriosum regem predictam Gualdradam
premissis dotibus, coram testibus, secundum legem, et ritum,
quo nuptiae celebrari solent, per omnia inueneritis accepisse,
et publica manifestatione eadem Gualdrada in matrimonium
ipsius admissa est, restat, ut perscrutemini, cur illa repudiata
sit, uel filia Bosonis admissa. Sed quia idem gloriosus
rex metu Thebergam se admisisse dicit, metu unius
hominis non debuit tantus rex contra diuinum preceptum
in inmane precipitium mergi. In hoc certe magis reprehensibilem
se ostendit, in quo amorem Dei amori mundi
postposuit, cum nec etiam occisores corporis sint timendi,
contra iusticiam hominem inpellentes. Nichil itaque precipimus
aliud uobis, manifestatione sua eodem rege conuicto,
nisi ut secundum canonicam auctoritatem nostra uice
freti causam illius diffiniatis. Si uero minime probatum
fuerit Gualdradam uxorem fuisse legitimam, neque nuptiis
more celebratis, per benedictionem scilicet sacerdotis,
filio nostro Lothario extitisse coniunctam, suggerite illi, ut
non moleste ferat legitimam sibi (si ipsa innocens apparuerit)
reconciliari uxorem. §. 1. Preterea uos scire
uolo, quia prefata Theberga apostolicam sedem bis et ter
appellauit, et se a prefato glorioso rege questa est iniuste
fuisse deiectam, et ui coactam falsum contra se conposuisse
piaculum. Nam eo tempore appellationis suae libellum ad
apostolicam sedem misit, in quo non quidem adhuc confessam,
sed ut contra se falsum diceret crimen, cogi sese
innotuit, insuper subiungens: "Quod si amplius conpulsa
fuero, scitote, non ueritate, sed timore mortis et euadendi
studio (quia aliter non possum) quod uoluerint dicam".
Unde uobis precipimus, ut cum eadem Theberga ad condictam
sinodum, sicut statuimus, aduenerit, causam eius diligenti
examinatione tractetis, et, si ei obicitur, quod illa se
crimen aliquod admisisse confessa fuisset, et econtra,
illa uiolentiam se pertulisse proclamauerit, uel si inimicos
iudices illos sibi fuisse testata fuerit, tunc illud renouetis
iudicium secundum equitatis normam, ut iniusticiae mole
non obprimatur.
Gratian. His auctoritatibus euidenter ostenditur, quod nisi
libera uoluntate nulla est copulanda alicui.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1113/1114
Gehe zu Spalte: