Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. III. Quorum unum futurum est corpus, unus debet esse et animus: atque ideo nulla inuita est copulanda alicui.

Item Sanctio, Regi Aragonum.
De neptis tuae coniugio, quam te cuidam militi daturum
necessitatis instante articulo sub fidei pollicitatione firmasti,
hoc equitate dictante decernimus, ut, si illa uirum illum, ut
dicitur, omnino rennuit, et in eadem uoluntatis auctoritate
persistit, ut uiro illi prorsus se deneget nupturam, nequaquam
eam inuitam et renitentem eiusdem uiri cogas sociari
coniugio. Quorum enim unum corpus est, unus debet esse
et animus, ne forte, cum uirgo fuerit alicui inuita copulata
contra Domini Apostolique preceptum aut reatum discidii,
aut crimen fornicationis incurrat. Cuius uidelicet


peccati malum in eum redundare constat, qui eam coniunxit
inuitam. Quod pari tenore de uiro est sentiendum.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1113/1114
Gehe zu Spalte: