Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. I. Iuramento patris non cogitur puella nubere, cui numquam assensum prebuit.

Item Iudicium Urbani Pape.
Si uerum esse constiterit, quod nobis legati Iordanis
principis retulerunt, scilicet, quod ipse coactus et dolens
filiam suam infantulam nolentem, flentem, et pro uiribus
renitentem, non assentientibus, sed ualde dolentibus matre
et parentela, Rainaldo Rodelli filio desponsauerit, quoniam
canonum et legum auctoritas talia sponsalia (ut
infra ostenditur) non approbat, ne ignorantibus leges et
canones nimis durum quod dicimus uideatur, ita sentenciam
temperamus, ut, si princeps cum filiae, matris, et parentelae
assensu id, quod ceptum est, perficere uoluerit, concedamus.
Sin autem, legatus noster utrasque partes audiat,
et si nichil fuerit ex parte supradicti Rainaldi amplius, quod
inpediat, ab ipso Iordane sacramentum, quod ita constent
hec, ut dicta sunt, accipiat, et nos canonum ac legum
scita sequentes deinceps non prohibemus, quin alii uiro, si
uoluerit, predicta filia eius tantum in Domino nubat.

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1113/1114