QUESTIO II.
GRATIANUS.Quod autem aliqua non sit cogenda nubere alicui, Ambrosius
testatur super primam epistolam ad Chorinthios: "Nubat uidua
cui uult: tantum in Domino;" id est quem sibi aptum putauerit,
illi nubat; quia inuitae nuptiae solent malos prouentus habere.
"Tantum autem in Domino:" Id est, ut sine suspicione turpitudinis
nubat, et uiro suae religionis nubat.