Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. XIII.]

Idem super primam epistolam ad Chorinthios.
"Quod si dormierit uir eius." Non dicit, primus uel
secundus, uel quartus, nec nobis diffiniendum est quod
non diffinit Apostolus. Unde nec ullas debeo dampnare
nuptias, nec eis uerecundiam numerositatis auferre.
Dominus autem septemuiram non dampnauit,
nec dicit in resurrectione non posse esse, sed tantum: "Neque
nubent, neque nubentur." Unde nec contra humanae
uerecundiae sensum audeo dicere, ut quotiens uoluerint
nubant, nec ex corde meo quotaslibet nuptias condempnare.
Quod dicitur uniuirae, hoc omni uiduae:
"Beatior erit, si sic permanserit."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1111/1112
Gehe zu Spalte: