Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. X. Ut uitetur periculum fornicationis, secunda matrimonia conceduntur.

Item Ieronimus de uirginibus.
Quomodo uirginibus fornicationis periculo concedit
nuptias, et excusabile facit quod per se non appetitur, ita
eodem fornicationis periculo concedit uiduis secunda
matrimonia. Melius est enim, licet alterum et tertium,
unum uirum nosse, quam plurimos, id est tollerabilius est
uni homini prostitutam esse, quam multis. Siquidem et illa
in euangelio Samaritana, sextum maritum habere se
dicens, arguitur a Domino, quod non sit uir eius; ubi enim
numerus maritorum est, ibi uir, qui proprie unus est, esse
desistit. Una costa a principio in unam uxorem uersa
est. "Et erunt," inquit, "duo in carne una," non
tres, neque quatuor, alioquin non duo, sed plures.
Primus Lamech sanguinarius atque homicida unam carnem
in duas diuisit uxores; fratricidium et digamiam
eadem cataclismi pena deleuit: de altero septies, de altero
septuagies septies uindicatum est. Quantum distant in
numero, tantum et in crimine. §. 1. Quam sancta sit
digamia, hinc ostenditur, quod digamus ad
clerum eligi non potest, et idem Apostolus ad Timotheum:
"Vidua," inquit, "eligatur non minus sexaginta
annorum, que fuerit unius uiri uxor." Hic commune
preceptum de his uiduis est, que ecclesiae
pascuntur elemosinis, et idcirco etas prescribitur, ut illae
tantum accipiant pauperum cibos, que iam laborare non
possunt. Simulque considera, quod que duos habuit
uiros, etiamsi anus est, et decrepita, et egens, ecclesiae
stipes non meretur accipere; si autem panis illi tollitur elemosinae,
quanto magis, qui descendit de celo, quem qui
indigne comederit, reus erit uiolati corporis et sanguinis
Domini? Quamquam hec testimonia, que supra posui, in
quibus uiduis conceditur, ut, si uelint, denuo nubant, quidam
interpretantur super his uiduis, quas amissis maritis
sic inuenerat fides Christi.
III. Pars. Gratian. Verum hoc eum ad exhortationem
uidualis continentiae, non in condempnationem secundarum


et deinceps nuptiarum dixisse, quam multorum auctoritatibus
constat licitas esse, ut ex uerbis eiusdem datur
intelligi. Ait enim ad Pamachium: [in Apologetico contra
Iouinianum]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1111/1112
Gehe zu Spalte: