C. IX. Secundum ueritatis rationem fornicari conuincitur qui secundam ducit uxorem.
Item Iohannes Crisostomus. [id est auctor operisimperfecti in Matth., hom. XXXII.]
Hac ratione et Apostoli preceperunt secundas adire nuptias
propter incontinentiam hominum. Nam secundam
quidem accipere secundum preceptum Apostoli licitum
est, secundum ueritatis rationem uere fornicatio est.
Sed cum permittente Deo publice et licenter conmittitur,
fit honesta fornicatio. Propterea bene dixit, quia Moyses
hoc permisit, non precepit. Aliud est enim precipere, aliud
permittere. Quod enim permittimus nolentes precipimus,
quia malas hominum uoluntates ad plenum prohibere
non possumus.