Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VII. Post penitenciam reconcilietur ad conmunionem uidua, que mechum suum in uirum accepit.

Item ex Concilio Elibertano. [c. 72.]
Si qua fuerit uidua mechata, et postea eundem habuerit
maritum, post quinquennii tempus acta legitima penitencia
placuit eam ad conmunionem reconciliari.
II. Pars. Gratian. Sed obicitur: Dauid cum Bersabee
adulterium conmisit, et mortem Uriae machinatus est, et
tamen Bersabee eandem postea duxit in uxorem. Sed in ueteri
testamento multa permittebantur propter infirmitatem, que in
euangelii perfectione eliminata sunt: sicut permittebatur quibuslibet
dare libellum repudii, ne per odium funderetur sanguis innoxius.
Quod postea Dominus in euangelio prohibuit, dicens
uxorem a uiro non esse dimittendam, nisi causa fornicationis.
Quedam permittebantur causa infirmitatis, et sacramenti futurorum:
sicut Dominus permisit filiis Israel offerre animalia sibi
in sacrificium, que in Egipto consueuerant inmolare demonibus,
malens ea sibi offerri quam idolis, et ut essent illis sacramenta
futurorum. Sic et Bersabee permissa est duci in uxorem, non
magis causa suae infirmitatis, quam significatione futurorum.
§. 1. Sed est alia ratio, qua uxor defuncti huic nubere non possit.
Generaliter enim prohibentur uiri et mulieres frequenter matrimonia
contrahere. Unde in conubio nuptiarum secundarum
presbiteri interesse non debent, sicut in Neocesariensi Concilio
[c. 3. et 7.] legitur:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1109/1110
Gehe zu Spalte: