Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. III. Nullus ducat in coniugium quam prius polluit per adulterium.

Illud uero communi decreto secundum canonum instituta
diffinimus et preiudicamus, ut, si quis cum uxore alterius
uiuente eo fornicatus fuerit, moriente marito sinodali iudicio
aditus ei claudatur illicitus, nec ulterius ei coniungatur
matrimonio, quam prius polluit adulterio. Nolumus
enim, nec Christianae religioni conuenit, ut ullus ducat in
coniugium quam prius polluit per adulterium.
Gratian. Hic subaudiendum est, nisi peracta post penitenciam
et si nichil in morte uiri machinatus fuerit, uel si
uiuente uiro fidem adulterae non dedit, sumpturum eam sibi in
coniugem si uiro eius superuiueret.
Unde in Concilio Triburiensi legitur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1109/1110
Gehe zu Spalte: