Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VI. Seruitutis occasione dimitti non ualet que post controuersiam status se in libertatem asseuerauerit.

Item Gregorius. [lib. VI. epist. 1. ad Fortunatum
Episcopum]
Cuius rei causa cum matre sua huc conpulsa anno
preterito presentium uenerit latrix, fraternitas tua cautius
nouit, quia scilicet maritus suus clericus uester
quod de seruili fuerat condicione pulsata, a suo noscitur
remouisse consortio, uosque hic positos asserunt promisisse,
ut, si probare se liberam adiuuante Domino ualuisset, suo
eam uos coniugio reformaretis. Fraternitas igitur uestra
cognoscat, quod reuelante Deo libertatis auctore, approbata
sit libera, nullaque in ea macula est seruilis inuenta. His
ergo cognitis, sine mora aliqua suo eam uolumus marito
restitui, nec ulterius idem uir eius argumenta sibi occasionis
exquirat, quibus eam possit abicere. Nam si a uobis (quod
non credimus) minime fuerit adinpletum, eamque recipere
forte distulerit, nos illud cognoscatis cum districta uindicta
corrigere.
Gratian. Cum dicitur: "sciens illum seruum," datur
intelligi, quod si nescierit, illum seruum esse, non cogitur cum
eo manere. Quia hec ergo et personae et condicionis dolum passa
est, non cogitur adherere ei, cuius fraude decepta est; si uero
liberum acceperit, et ille, ut causam prestet dissidii, se alicuius
seruum fecerit, nec uxorem dimittere, nec illa ob uinculum
coniugii in seruitutem redigi poterit.
Unde in Triburiensi Concilio:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1093/1094
Gehe zu Spalte: