Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IV. De eo, qui ancillam ducit in uxorem, quam putat liberam esse.

Si quis ingenuus homo ancillam uxorem alterius acceperit,
et existimat, quod ingenua sit, si ipsa femina
fuerit postea in seruitute detecta, si eam a seruitute
redimere potest, faciat; si non potest, si uoluerit,
aliam accipiat. Si autem ancillam eam scierat et
collaudauerat, post ut legitimam habeat. Similiter
et mulier ingenua de seruo alterius facere debet.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1093/1094
Gehe zu Spalte: