Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. III. Inter patronum et libertam constat esse coniugium legitimum.

Item Iulius Papa.
Si quis ancillam suam libertate donauerit, et in matrimonio
sibi sociauerit, dubitabatur apud quosdam,
utrum huiusmodi nuptiae legitimae esse uideantur, an
non. Nos itaque, uetustam ambiguitatem decidentes talia
conubia legitima esse censemus. Si enim ex affectu fiunt
omnes nuptiae, nichil inpium et legibus contrarium in
tali copulatione fieri potest, quare predictas nuptias inhibendas
existimauerimus?
II. Pars. Gratian. His ita respondetur: Non negatur,
ingenuam posse nubere seruo, sed dicitur, quod si nescitur esse
seruilis condicionis, libere potest dimitti, cum seruitus eius fuerit
deprehensa. Illud autem Apostoli et Iulii Papae intelligendum
est de his, quorum condicio utrique nota est. Huius autem condicio
mulieri incognita erat; non ergo premissis auctoritatibus
cogitur manere cum eo, sed liberum illi esse ostenditur uel
manere, uel discedere.
Unde in Concilio apud Vermeriam, cui interfuit Rex
Pipinus, statutum est c. 6.:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1093/1094
Gehe zu Spalte: