C. XVII. Christiana conmunione careat qui Iudaicae prauitati coniugali uinculo se sociat.
Item ex Concilio Aruernensi.Si quis Iudaicae prauitati coniugali societate iungitur,
siue Christiana Iudeo, siue Iudea Christiano
mulier carnali consortio misceatur, quicumque eorum
tantum nefas admisisse cognoscitur, a Christiano cetu
atque conuiuio, et a conmunione ecclesiae protinus segregetur.
Gratian. Item illud Augustini: "Non est ratum coniugium,
quod sine Deo est," non negat coniugium esse inter infideles.
Coniugium enim aliud est legitimum et non ratum, aliud
ratum et non legitimum, aliud legitimum et ratum. Legitimum
coniugium est, quod legali institutione uel prouinciae moribus
contrahitur. Hoc inter infideles ratum non est, quia non est
firmum et inuiolabile coniugium eorum. Dato enim libello
repudii licet eis discedere ab inuicem, et aliis copulari lege
fori, non lege poli, quam non secuntur. Inter fideles uero ratum
coniugium est, quia coniugia, semel inita inter eos, ulterius solui
non possunt. Horum quedam sunt legitima, ueluti cum uxor a
parentibus traditur, a sponso dotatur, et a sacerdote benedicitur.
Hec talia coniugia legitima et rata appellantur. Illorum uero
coniugia, qui contemptis omnibus illis solempnitatibus solo affectu
aliquam sibi in coniugem copulant, huiuscemodi coniugium
non legitimum, sed ratum tantummodo esse creditur.