Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XIV. Clerici siue laici Iudeorum conuiuia uitent, nec ad sua consortia eos recipiant.

Item ex Concilio Agatensi. [c. 40.]
Omnes deinceps clerici siue laici Iudeorum conuiuia
uitent, nec eos quisquam ad conuiuium excipiat,


quia, cum apud Christianos conmunibus cibis non utantur,
indignum atque sacrilegum est eorum cibos a Christianis
sumi, cum ea, que Apostolo permittente nos sumimus, ab
illis iudicentur inmunda, ac sic inferiores Christiani incipient
esse, quam Iudei, si nos que ab illis apponuntur
utamur, illi uero a nobis oblata contempnant.
V. Pars. Gratian. Ex his itaque euidenter colligitur,
coniugium esse inter infideles. Illud uero Apostoli: "Quicquid
non est ex fide, peccatum est," non ita intelligendum est,
ut quicquid ab infidelibus fit peccatum esse credatur, sed omne,
quod contra conscientiam fit, edificat ad gehennam. Unde
Ambrosius: "Peccatum est, quod aliter fit quam probatum est."
§. 1. Item Augustinus super eundem locum: "Omne, quod
aliter fit quam probatur, peccatum est; non tamen omne,
quod fit cum fide, bonum est. Ignorantia enim, que est ex culpa,
nocet." Hinc etiam Apostolus ait: "Beatus, qui non iudicat
semetipsum in eo, quod probat," id est qui non facit dampnabilem
semetipsum aliter faciendo quam probet esse faciendum.
Vel omne, quod non est ex fide, dicitur esse peccatum, quia quicquid
non fit ea fide, ut ad eternam ualeat salutem, inutile reputatur
apud Dominum. Unde Augustinus ait: "Omnis uita
infidelium peccatum est, nec ualet bonum esse quod fit absque
Deo. Ubi enim agnitio eternae et inconmutabilis ueritatis,
falsa uirtus est etiam in optimis moribus." §. 2. Item cum
dicitur: "non est uera pudicitia hominis infidelis cum coniuge
sua," negatur pudicitia esse uera quantum ad effectum, ad
premium uidelicet eternae salutis. Sicut enim apud hereticos
sacramenta negantur esse uera, non quantum ad formam, sed
quantum ad uirtutem, sic et uirtutes negantur apud infideles esse
uerae, non quin uerae sint in eis, iuxta illud Ieronimi: "Virtutibus
Romani promeruerunt inperium," sed quia effectu carent
eternae salutis. §. 3. Item illud Ambrosii: "Non est inputandum
matrimonium, quod extra Dei decretum factum est;
sed cum cognoscitur, est emendandum," non ostendit coniugium
non esse inter infideles. Nullo enim Domini precepto
gentiles prohibentur coniungi gentilibus. Nec ergo eorum coniugium
extra i. e. contra Dei decretum fit. Illa itaque auctoritate
iubentur separari ab inuicem qui contra Dei uel ecclesiae
decretum copulati sunt, utpote infideles cum fidelibus, consanguinei
cum consanguineis, uel affines cum affinibus. Hii
omnes, si sibi inuicem copulati fuerint, separandi sunt.
Hinc etiam idem Ambrosius in libro de Patriarchis:
[lib. I. de Abraham, c. 9.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1087/1088
Gehe zu Spalte: