C. XII. Iudeis ad fidem uenientibus cum infidelibus nulla sit conmunio.
Item. [in eodem, c. 61.]Sepe malorum consortia etiam bonos corrumpunt;
quanto magis eos, qui ad uicia proni sunt? Nulla igitur ultra
conmunio sit Hebreis ad fidem Christianam translatis cum
his, qui adhuc in ueteri ritu consistunt, ne forte eorum
participatione subuertantur. Quicumque ergo amodo
ex his, qui baptizati sunt, infidelium consortia non uitauerint,
et hi Christianis donentur, et illi publicis cedibus deputentur.