C. X. Nisi ad fidem Iudeus accesserit, separetur ab uxore fideli.
Iudei, qui Christianas mulieres in coniugio habent, admoneanturab episcopo ciuitatis illius, ut, si cum eis
permanere cupiunt, Christiani efficiantur. Quod si admoniti
noluerint, separentur, quia non potest infidelis in eius permanere
coniunctione, que iam in Christianam translata est
fidem. Filii autem, qui ex talibus nati sunt, fidem atque
condicionem matris sequantur. Similiter illi, qui
procreati sunt de infidelibus mulieribus et fidelibus uiris,
Christianam sequantur religionem, non Iudaicam supersticionem.
Gratian. Verum hoc ideo statutum est, ne, dum fidelis salutem
querit infidelis, pocius ipse cum eo infidelitatis perditionem
inueniat. Unde in eodem Concilio [c. 59.] tam de filiis
Iudeorum quam de ceteris ad fidem uenientibus statutum est,
ut infidelium consortia euitent: