Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IX. Ab infidelibus coniugibus licet alicui recedere, sed non expedit.

Item. [ibidem, c. 18. et sequentibus.]
Sic enim neque recedere ab uxoribus infidelibus uel
maritis fideles uiri uel feminae non prohibentur a Domino.
ut neque iubeantur. Nam si dimittere tales coniuges
iuberentur, nullus locus esset consilio monentis Apostoli, ne
hoc fieret. Nullo modo enim quod Dominus iubet seruus
Domini prohibet. Item: Cum ergo cepisset
gentibus euangelium predicari, iunctos gentiles
gentilibus conperit coniugibus. Ex quibus si non
ambo crederent, sed unus aut una et infidelis cum fideli
consentiret habitare, nec prohiberi a Domino debuit
fidelis infidelem dimittere, nec iuberi: ideo scilicet non
prohiberi, quia iusticia permittit a fornicante discedere, et
infidelis hominis fornicatio est maior in corde, nec uera eius
pudicitia cum coniuge quidem dici potest, quia omne,
quod non est ex fide, peccatum est, quamuis ueram fidelis
habeat pudicitiam etiam cum infideli coniuge, que non
habet ueram. Ideo autem nec iuberi debuerunt fideles ab
infidelibus separari, quia non contra iussionem Domini
gentiles fuerunt ambo coniuncti. §. 1. Quoniam ergo ab
infideli fidelem discedere non prohibet, nec iubet Dominus:
ideo, ut non discedat, Apostolus dicit, non
Dominus, habens utique Spiritum sanctum, in quo dare
posset utile et fidele consilium. Unde cum dixisset de
muliere, cuius uir mortuus fuerit: "Beatior autem erit, si
sic permanserit, secundum consilium meum," ne quis hoc
consilium tamquam humanum, non diuinum, contempnendum
putaret, adiecit: "Puto autem, quod et ego
spiritum Dei habeam." Proinde intelligendum est, etiam
ipsa, que a Domino non iubentur, sed a sancto eius famulo
utiliter suadentur, eodem Domino inspirante suaderi. Absit
enim, ut quisquam catholicus dixerit, quod suadet
Spiritus sanctus non Dominum suadere, cum et ipse
Dominus sit, et inseparabilia sint opera Trinitatis. Dicit
tamen Apostolus: "De uirginibus autem preceptum
Domini non habeo; consilium autem do," non ut hoc consilium
alienum existimemus a Domino, cum continuo
sequatur, et dicat: "tamquam misericordiam consecutus a
Domino, ut fidelis essem." Secundum Deum ergo dat
consilium fidele in eodem spiritu, de quo ait: "Puto
autem, quod et ego spiritum Dei habeam." §. 2.
Verumtamen aliud est Domini iubentis inperium aliud
serui secundum misericordiam karitatis, que illi a Domino
est inspirata atque donata, fidele consilium. Aliud
enim ibi facere non licet, hic autem licet, ita sane,
ut licitum ipsum partim quidem expediat, partim uero non
expediat. Expedit tunc, quando non solum propter
iusticiam, que coram Deo est permittitur, sed etiam
hominibus nullum ex hoc inpedimentum salutis infertur;
uelut cum dat consilium non nubendi Apostolus uirginibus
(unde preceptum Domini se non habere testatur), licet aliud
facere, id est nubere, et minus continentiae bonum


tenere in nuptiis, ipsumque licitum etiam expedit,
quoniam in uetita et illicita ruituram carnis infirmitatem
sic excepit honestate nubendi, ut neminem inpediat
ad salutem, quamuis magis expediret magisque honestum
esset, si uirgo consilium, quo preceptum eam non conpellit,
arriperet. Tunc autem non expedit id, quod licitum
est, quando permittitur quidem, sed usus ipsius potestatis
aliis affert inpedimentum salutis, sicut est (unde iamdiu
loquimur) discessio coniugis fidelis ab infideli, quam non
prohibet Dominus precepto legis, quia coram illo iniusta
non est, sed prohibet Apostolus consilio karitatis, quia infidelibus
affert inpedimentum salutis non solum, quia
perniciosissime scandalizantur offensi, uerum etiam, quia,
cum in alia coniugia ceciderint uiuentibus eis, a quibus
dimittuntur, adulterinis nexibus colligati difficile resoluuntur.
§. 3. Ideo hic, ubi, quod licet, non expedit,
non potest dici, si dimiserit infidelem, bene facit, si
non dimiserit, melius facit, sicut dictum est: "Qui dat
nuptum bene facit, et qui non dat nuptum melius facit;"
quoniam illud non solum sed utrumque pariter
licet (unde ad nichil horum precepto Domini quisque
conpellitur), sed utrumque expedit, aliud minus, aliud
amplius. Unde ad id, quod amplius expedit, consilio
Apostoli quicumque potest capere prouocatur. Hic autem,
ubi de dimittendo uel non dimittendo infidelis cum
fideli coniugio queritur, utrumque quidem pariter licitum
est per iusticiam, que coram Domino est, et ideo nichil
horum prohibet Dominus; sed utrumque non expedit propter
infirmitatem hominum, et ideo id, quod non
expedit, Apostolus prohibet, Domino dante sibi liberum
prohibendi locum, quia neque id, quod monet Apostolus,
prohibet Dominus, neque id, quod prohibet Apostolus,
iubet Dominus. Quod nisi ita esset, neque contra prohibitionem
Domini Apostolus aliquid moneret, neque contra
iussionem eius aliquid prohiberet. §. 4. Proinde in his
duabus causis, una de nubendo uel non nubendo, altera
de infideli coniuge dimittenda uel non dimittenda,
aliquid simile est in uerbis Apostoli, aliquid dissimile.
Simile quidem est illud, quod et ibi
dicit: "Preceptum Domini non habeo, consilium autem
do," et hic dicit: "Ego dico, non Dominus." Quale est
enim: "preceptum Domini non habeo," tale est: "non dicit
Dominus," et quale est: "consilium do," tale est: "ego
dico." Illud autem dissimile est, quia de nubendo uel
non nubendo dici potest, hoc bene fieri potest, illud
autem melius, quoniam utrumque expedit unum
minus, aliud magis: at uero de coniuge infideli dimittendo
uel non dimittendo, quoniam unum horum non
expedit, aliud expedit, dici non oportet, qui dimittit bene
facit, et qui non dimittit melius facit: sed dici oportet,
non dimittat, quia scilicet non expedit. Sic ergo
possumus dicere, melius esse infidelem coniugem non
dimittere, quamuis liceat et dimittere, quemadmodum
recte dicimus melius esse quod licet et expedit, quam
id, quod licet et non expedit. §. 5. His de causis factum


est, ut exponens Domini sermonem, quem prolixum in
monte habuit, ubi uentum est ad questionem de coniugibus
dimittendis uel non dimittendis, adhibuerim ab
Apostolo, non preceptum Domini, ubi ait: "Ceteris
autem ego dico, non Dominus," monens eos, qui habent
coniuges infideles, ut consentientes habitare secum non
dimitterent. Quod utique ideo monendum, non iubendum
fuit, quia non tanto pondere prohibentur homines facere
licita, quamuis non expediant, quanto pondere prohibenda
sunt illicita. Si autem alicubi Apostolus etiam illa,
que iubenda sunt, monere dignatur, hoc facit parcendo
infirmitati, non preiudicando iussioni. Unde sic
dixit: "Non ut confundam uos, hec scribo, sed ut
filios karissimos moneo;" quid habet questionis, ubi
ait: "Ego dico, non Dominus;" item, ubi ait: "Ecce ego
Paulus dico uobis, quia, si circumcidamini, Christus uobis
nichil proderit?" Numquid etiam hic dixit: Ecce
ego dico, non Dominus? Non sunt itaque ista similia, quia
etiam illa, que iubet Dominus, non est indignum uel
contrarium, si eadem monet Apostolus. Monemus enim
quos karos habemus, ut faciant Domini precepta uel iussa.
Cum uero dicit: "Ego dico, non Dominus," satis
ostendit, Dominum non prohibere quod ipse prohibebat.
Prohibuisset autem Dominus, si esset illicitum. Ergo secundum
ea, que supra diximus multumque uersauimus,
licitum erat per iusticiam; sed etiam licitum non
erat faciendum propter liberam beniuolentiam. §. 6. Tu
autem, cui placet ita non licere quod non uetat Dominus,
sed Apostolus, quemadmodum non licet quod uetat
Dominus, cum exponere uoluisses, quid sibi uelit quod
ait: "Ego dico, non Dominus," cum alloqueretur fideles,
quibus essent coniuges infideles, dixisti, quia Dominus
iussit, ne coniugia sibimet diuersae religionis copularentur,
et ipsum adhibuisti testimonium Domini dicentis:
"Non accipies uxorem filio tuo de filiabus alienigenarum,
ne traducat eum post Deos suos, ut pereat anima
eius." Addidisti etiam uerba Apostoli, ubi ait: "Mulier
alligata est, quamdiu uir eius uiuit; quod si mortuus
fuerit uir eius, liberata est; cui uult nubat: tantum in
Domino." Quod ita exposuisti, ut adiungeres: id est
Christiano. Deinde secutus es, et addidisti: Hoc est ergo
Domini preceptum tam in ueteri testamento quam in
nouo, et hoc iubet Dominus, hoc docet Apostolus, ut non
nisi eiusdem religionis et fidei maneant copulata coniugia:
quare contra Domini iussum, contra doctrinam
sanctam, contra preceptum ueteris et noui testamenti
iubet Apostolus, ut diuersae fidei maneant coniugia copulata?


Quia Paulus, inquit, predicator gentium et apostolus,
iam in coniugio positos non solum monet, sed etiam
iubet, ut si alter ex coniugibus credidisset, alterum
non credentem, secum habitare tamen consentientem,
non dimitteret. His uerbis tuis aliud hoc esse,
aliud illud, satis euidenter ostendis. Illud enim de his
coniugiis agitur, que non sunt primitus copulata ne
nubat femina nisi suae religionis uiro, uel ne uir talem
ducat uxorem; id enim (ut dicis) iubet Dominus, docet
Apostolus, utrumque precipit testamentum. Hoc autem
diuersum esse quis abnuat, ibi agitur non de coniungendis,
sed de coniunctis? Ambo quippe unius eiusdemque
infidelitatis fuerunt, quando coniuncti sunt; sed
euangelium cum uenisset, alter sine altera, uel altera sine
altero credidit. Si ergo aliud est hoc (quod sine scrupulo
ullius dubitationis apparet), cur fidelem cum infideli coniuge
permanere non licet nonne etiam
Dominus, sicut Apostolus iubet? Nisi forte loco isto uacat
illud quod tam fideliter Apostolus ait:
"An uultis experimentum accipere eius, qui in me loquitur
Christus?" Et utique Dominus est Christus. §. 7. Intelligisne
quid dicam? An in hoc explanando aliquanto diligentius
inmorabor? Attende, ut rem ipsam explanandam
tamquam in conspectu declarandam planiore sermone
ponamus. Ecce, coniuges duo unius infidelitatis ita
fuerunt, quando iuncti sunt. Nulla de his questio
est, que pertineat ad illam Domini iussionem, doctrinamque
apostolicam, et preceptum testamenti ueteris et noui, quo
prohibetur fidelis cum infideli copulare coniugium. Iam
sunt coniuges, et ambo adhuc sunt infideles; adhuc tales
sunt, quales fuerunt ante, quam coniungerentur,
qualesque coniuncti sunt. Venitque euangelii predicator,
credidit eorum aut unus, aut una; sed ita,
ut infidelis cum fideli habitare consentiat. Iubet fideli
Dominus, ut infidelem dimittat, an non iubet? Si
dixeris, iubet, reclamat Apostolus: "Ego dico, non Dominus."
Si dixeris, non iubet, causam requiro. Neque illam
michi responsurus es, quam tuis litteris indidisti, quia Dominus
uidelicet prohibet fideles infidelibus iungi. Hic
enim nullo modo est ista causa; de iam iunctis loquimur,
non de coniungendis. Si ergo tuam
causam non inuenisti, cur non uetet Dominus quod prohibet
Apostolus: (cernis iam, ut estimo
non esse ipsam, quam esse putaueras).
IV. Pars. Gratian. Contra inuenitur in Concilio Tolletano
IV.: [c. 62.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1083/1084
Gehe zu Spalte: