Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VIII. Quod infideles sunt coniuges, et quod fideli licet dimittere infidelem.

Item Augustinus ad Pollentium. [lib. I. de adulter.
coniugiis, c. 13. et 14.]
III. Pars. Iam nunc illud uideamus, quod ait Apostolus:


"Ceteris autem ego dico, non Dominus, ad
inparia scilicet, ubi non ambo Christiani fuerant, coniugia
locuturus. Quod michi uisum est eum monendo
dixisse. Quia enim coniux fidelis relinquere coniugem licite
potest infidelem, ideo hoc fieri non Dominus, sed Apostolus
prohibet. Quod enim Dominus prohibet fieri omnino
non licet. Monet ergo Apostolus, quod possit esse
multorum occasio lucrandorum, ut fideles coniuges in relinquendis
infidelibus permissa licentia non utantur. Tibi
autem uidetur, infideles quoque dimitti a fidelibus non
licere, quia hoc uetat Apostolus, cum ego dicam licere,
quia hoc non uetat Dominus; non tamen expedire, quia
hoc ne fiat monet Apostolus, qui reddit etiam rationem,
cur fieri non expediat, quamuis liceat. 'Quid enim
scis' (inquit) 'mulier, si uirum saluum facies? aut unde
scis uir, si uxorem saluam facies?' cum etiam superius
dixisset: 'Sanctificatus est uir infidelis in muliere
fideli, et mulier infidelis sanctificata est in fratre' (hoc
est in Christiano)." Alioquin filii uestri, inmundi essent:
nunc autem sancti sunt." Sic ad lucrandos coniuges et filios
Christo etiam exemplis, que iam prouenerant, uidetur
hortatus. Cur ergo non expediat etiam infideles
coniuges dimitti a fidelibus, causa euidenter expressa est.
Non enim propter uinculum cum talibus coniugale seruandum,
sed ut querantur in Christo, recedi ab infidelibus
coniugibus Apostolus uetat. Multa sunt autem
facienda non iubente lege, sed libera karitate, et ea sunt
in nostris offitiis gratiora, que, cum liceret nobis etiam
non inpendere, tamen causa dilectionis inpendimus. Unde
Dominus ipse prior, cum se tributum non debere monstrasset,
soluit tamen, ne scandalizaret eos, quibus ad
eternam salutem gerens morem consulebat. Iam uero
Apostolus, quemadmodum ista conmendet, eius uerba
testantur ubi dicit: "Cum sim liber ex omnibus,
omnium ne seruum feci, ut plures lucrifacerem," cum paulo
superius dixisset: "Numquid non habemus licentiam
manducandi et bibendi? numquid non habemus licentiam
sororem mulierem circumducendi, sicut et ceteri Apostoli,
et fratres Domini, et Cephas? An ego solus, et
Barnabas non habemus potestatem hoc operandi? Quis
militat suis stipendiis umquam? Quis plantat uineam, et
de fructu eius non edit? Quis pascit gregem, et de lacte
gregis non comedit?" Et paulo post: "Si alii," inquit,
potestatis uestrae iure participant, nonne
magis nos? sed non sumus usi hac potestate, sed omnia
tolleramus, ne quod inpedimentum demus euangelio Christi.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1081/1082
Gehe zu Spalte: