Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VII. Amore cuiuslibet non est a fide recedendum.

Item Ambrosius ad Hylarium.
"Si infidelis" (dicit Apostolus) "discedit, discedat;
non est seruituti subiectus frater aut soror in huiusmodi,"
id est: si infidelis noluerit esse cum coniuge fideli,
hic agnoscat fidelis suam libertatem, ne ita se subiectum
putet seruituti, ut ipsam dimittat fidem, ne coniugem
amittat infidelem. Hoc et de filiis atque parentibus,
hoc et de fratribus atque sororibus intelligitur,
propter Christum dimittendos esse, cum ponitur ista
condicio, ut Christum dimittat, si eum secum habere
desiderat. Hoc ergo et de domo et de agris, et de
ceteris rebus, que iure pecuniario possidentur, intelligendum
est.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1081/1082
Gehe zu Spalte: