Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. V. Licite dimittitur uxor, que uirum suum cogere querit ad malum.

Idem in sermone Domini in monte, libro I. [c. 27. et 28.]
Idolatria, quam secuntur infideles, et quelibet noxia
superstitio fornicatio est. Dominus autem permisit causa
fornicationis uxorem dimitti. Sed quia permisit, et non
iussit, dedit Apostolo locum monendi, ut qui uoluerit non
dimittat uxorem infidelem, quo sic fortassis possit fidelis
fieri. Item: [c. 28.] §. 1. Si infidelitas fornicatio est, et
idolatria infidelitas, et auaritia idolatria, non est dubitandum,
et auaritiam fornicationem esse. Quis ergo iam quamlibet
illicitam concupiscentiam potest recte a fornicationis
genere separare, si auaritia fornicatio est? Ex quo intelligitur,
quod propter illicitas concupiscentias non tantum que
in stupris cum alienis uiris aut feminis conmittuntur, sed
omnino quaslibet, que animam corpore male utentem a
lege Dei aberrare faciunt, et perniciose turpiterque corrumpi,


possit sine crimine et uir uxorem suam dimittere,
et uxor uirum; quia exceptam facit Dominus causam
fornicationis, quam fornicationem (sicut supra consideratum
est) generalem et uniuersalem intelligere cogimur.
Cum autem ait: "Excepta fornicationis causa" non,
cuius ipsorum, uiri aut feminae. Non enim fornicantem
tantum uxorem dimittere conceditur, sed quisquis eam
quoque uxorem dimittit, a qua ipse cogitur fornicari, causa
utique fornicationis dimittit; uelut si aliquem cogat uxor
sacrificare idolis. Qui talem dimittit causa fornicationis
dimittit, non tantum illius, sed et suae; illius, quia fornicatur:
suae, ne fornicetur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1079/1080
Gehe zu Spalte: