C. IV. Sine culpa relinquitur uxor, que cum fideli habitare noluerit.
Item Augustinus de fide et operibus. [c. 16.]Uxor legitima societate coniuncta sine ulla culpa relinquitur,
si cum uiro Christiano permanere noluerit. Non
adtenditur, eo modo eam rectissime dimitti, si uiro suo
dicat: Non ero uxor tua, nisi michi uel de latrocinio
diuitias congreges, aut nisi solita lenocinia, quibus nostram
domum transigebas, etiam Christianus exerceas, aut
si quid aliud uel facinorosum aut flagitiosum in uiro
nouerat, quo delectata uel libidinem explebat, uel facilem
uictum habebat uel etiam incedebat ornatior. Tunc enim
ille, cui uxor hec dixit, si ueraciter egerit penitenciam
ab operibus mortuis, quando ad baptismum accessit, habetque
in fundamento fidem, que per dilectionem operatur,
proculdubio plus tenebitur amore diuinae gratiae, quam
carnis luxuria, et membrum, quod eum scandalizat,
fortiter amputabit.