C. I. Bigami probantur qui ante baptismum habuerunt unam, et post baptismum alteram.
Item Innocentius Papa Rufo et Eusebio, EpiscopisMacedonibus. [epist. XXII. c. 2.]
Numquid non erunt admittendi in hereditatis consortium,
qui ex ea suscepti sunt, que ante baptismum fuerit
uxor? eruntque appellandi naturales, quia non est
matrimonium legitimum (ut uobis uidetur) nisi illud, quod
post baptismum assumitur? Ipse Dominus, cum interrogaretur
a Iudeis, si liceret dimittere uxorem, atque exponeret
fieri non debere, addidit: "Quod Deus coniunxit homo
non separet." Ac ne de his putetur esse locutus qui
post baptismum uxores sortiuntur, hoc et a Iudeis interrogatum,
et Iudeis esse responsum meminerint. Quero,
et sollicitus quero, si una et eadem sit uxor eius, qui
ante catecuminus postea fidelis fit, filiosque ex
ea, cum esset catecuminus, susceperit, et postea alios
filios, cum fidelis, utrum sint fratres appellandi, an non
habeant postea defuncto patre cum ceteris hereditatis
herciscundae consortium, quibus filiorum nomen regeneratio
spiritualis dicitur abstulisse? Quod cum ita
iudicare atque sentire absurdum est, que ratio est hoc malum
defendi, et uacua magis oppinione iactari, quam aliqua
auctoritate roborari, cum non possit inter peccata deputari
quod lex precipit, et Deus coniunxit?