Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

CAUSA XXVIII.

GRATIANUS.
Quidam infidelis in coniugio positus ad fidem conuersus est,
uxor uero odio Christianae fidei ab eo discessit. Ille quamdam
fidelem in uxorem accepit, qua mortua clericus efficitur. Tandem
uitae et scientiae merito in episcopum eligitur. (Qu. I.) Hic
primum queritur, an coniugium sit inter infideles? (Qu. II.)
Secundo, an liceat huic aliam ducere priore uiuente? (Qu. III.)
Tercio, an sit reputandus bigamus qui ante baptismum habuit
unam, et post baptismum alteram?

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Kapitel:

QUESTIO I.

C. I. Bigami probantur qui ante baptismum habuerunt unam, et post baptismum alteram.

C. II. In fidelis potestate sit post baptismum uxorem recipere, quam ante dimiserat.

C. III. Fidelis infidelem discedentem sequi non cogitur.

C. IV. Sine culpa relinquitur uxor, que cum fideli habitare noluerit.

C. V. Licite dimittitur uxor, que uirum suum cogere querit ad malum.

C. VI. Que simulacrum facit, nec resipiscit, dimittatur a uiro.

C. VII. Amore cuiuslibet non est a fide recedendum.

C. VIII. Quod infideles sunt coniuges, et quod fideli licet dimittere infidelem.

C. IX. Ab infidelibus coniugibus licet alicui recedere, sed non expedit.

C. X. Nisi ad fidem Iudeus accesserit, separetur ab uxore fideli.

C. XI. A parentum separentur consortio fideles, ne eorum inuoluantur erroribus.

C. XII. Iudeis ad fidem uenientibus cum infidelibus nulla sit conmunio.

C. XIII. Cum Iudeis nec manducandum, nec habitandum, nec ab eis medicamentum accipiendum est.

C. XIV. Clerici siue laici Iudeorum conuiuia uitent, nec ad sua consortia eos recipiant.

C. XV. Fideles infidelibus non sunt coniugio sociandi.

C. XVI. Cum hereticis catholici non misceant coniugia.

C. XVII. Christiana conmunione careat qui Iudaicae prauitati coniugali uinculo se sociat.

QUESTIO II.

C. I. Non potest aliquis post baptismum alteram ducere uiuente ea, que ante baptismum sibi fuerit uirgo copulata.

C. II. Licet fideli uxorem aliam ducere, quam Christianae fidei odio infidelis dimittit.

QUESTIO III.

C. I. Non est bigamus qui ante baptismum habuerit unam, et post baptismum alteram.

C. II. Non debet fieri episcopus qui ante baptismum habuerit unam, et post baptismum alteram.

Spalten:

1077/1078 - 1091/1092
Gehe zu Spalte: