Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. LI. Si quis alicui mulieri consensus fidem fecerit, non licet illi aliam ducere.

Augustinus de fide pactionis, et consensus.
Duobus modis dicitur fides, pactionis et consensus. Si
aliquis alicui mulieri fidem fecerit pactionis, non debet aliam
ducere. Si aliam duxerit, penitenciam debet agere de
fide mentita: maneat tamen cum illa, quam duxit. Non
enim rescindi debet tantum sacramentum. Si autem fecerit
fidem consensus, non licet aliam ducere. Si autem duxerit,
dimittet eam, et adherebit priori.
"Est autem fides pactionis, quando aliquis promittit
fidem alicui, quod eam ducet, si permiserit ei rem secum
habere, uel etiam pro consensu. Fides autem consensus est,
quando, etiamsi non stringit manum, corde tamen et ore
consentit ducere, et mutuo se concedunt unus alii, et mutuo
se suscipiunt." ]

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1077/1078