Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. L. Puellam alteri desponsatam alter accipere non ualeat.

De coniugali uiolatione requisisti, si puellam alteri
desponsatam alter in matrimonium possit accipere. Tale
igitur conubium anathematizamus, et modis omnibus
ne fiat prohibemus, quia illa benedictio, quam nupturae
sacerdos inponit, apud fideles cuiusdam sacrilegii instar est,
si ulla transgressione uioletur.
Gratian. Sed auctoritate hac Siricii illa prohibetur ad
secunda uota transire, que in propria domo est ducta, et
cum sponso suo est uelata et benedicta. Talium discessione uiolatur
benedictio, quam nupturae sacerdos inponit. Verum hanc
necdum sponsus in suam duxerat, nec cum ea benedictionem acceperat.
Nec ergo hac auctoritate huius copula prohibetur.


§. 1. Item illud Eusebii Papae: "Desponsatam puellam non
licet parentibus alii uiro tradere," similiter de huiusmodi
desponsata intelligitur, que uidelicet cum sponso est uelata et
benedicta. §. 2. Item obicitur illud Gregorii: "Que propter
frigiditatem a uiro suo separata est, et alii nupta, si uir eius
aliam cognouerit, illa est detrahenda secundo, et reddenda primo."
Sed eodem modo soluitur, quia ista uidelicet cum illo benedictionem
acceperat.


[PALEA.
< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1077/1078
Gehe zu Spalte: