Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XLIX. Ibi raptus admittitur, ubi puella abducitur, de cuius ante nuptiis nichil actum probatur.

Lex illa preteritorum principum ibi raptum dixit esse
conmissum, ubi puella, de cuius ante nuptiis nichil actum
fuerit, uideatur abducta.
V. Pars. Gratian. Quod autem in fine capituli subiungitur:
"etiam si eis a raptoribus uis illata constiterit," ideo
additum est, quia raptarum aliae se rapiendas exponunt, aliae
uiolenter abducuntur. Quolibet ergo modo rapiantur, prioribus
reddendae sunt. Hec autem, ut supra dictum est, non
inter raptas, sed inter alias desponsatas connumeratur, et ideo
non est huic auferenda, et priori reddenda. §. 1. Secuntur
aliae auctoritates, quibus ista prohibetur nubere secundo, et
iubetur redire ad priora uota.
Ait enim Siricius Papa Himerio, Episcopo Terraconensi:
[epist. I. c. 4.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1077/1078
Gehe zu Spalte: