Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XLVII. Conmunione priuetur sponsa, nisi raptorem deserere, et ad sponsum suum redire uoluerit.

Item Iohannes VIII. Rostano Archiepiscopo.
Atto presentium lator, dum in nostro seruitio fideliter
excubaret, quendam uirum feminam sibi desponsatam
queritur rapuisse. Et ideo fraternitas tua nostra auctoritate
suffulta suffraganeos suos episcopos presentialiter
conuocet, sicque unanimi sentencia, si sponsam huic
raptor non reddiderit, tam idem, quam rapta, si ad pristinum
sponsum remeare noluerit omni conmunione priuentur.
IV. Pars. Gratian. Sed aliud est priori condicioni renunciare,
et de nuptiis cum alio agere; aliud est rapi, hoc est
illicite constuprari.
Unde Ysidorus Ethimologiarum libro V. c. 24. ait:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1077/1078
Gehe zu Spalte: