Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XLV. Ad nuptias Mariae Ioseph non peruenit.

Item Gregorius in expositione Euangelio, cum esset sero die
illa. [hom. XXVI.]
Sic quippe discipulum post resurrectionem suam
dubitare permisit, nec tamen in dubitatione deseruit, sicut
ante natiuitatem suam habere Mariam sponsum uoluit, qui
tamen ad eius nuptias non peruenit. Nam ita factus est
discipulus dubitans et palpans testis uerae resurrectionis,
sicut sponsus matris fuerat custos integerrimae uirginitatis.
Gratian. Ex his omnibus apparet, sponsas coniuges
appellari spe futurorum, non re presentium. Quomodo ergo
coniuges a prima fide desponsationis appellantur, si ista, que
sponsa asseritur, coniux esse negatur? Sed a prima fide desponsationis
coniunx dicitur appellari, non quod in ipsa desponsatione
fiat coniunx, sed quia ex fide, quam ex desponsatione sibi inuicem
debent, postea efficiuntur coniuges, sicut per fidem dicuntur
remitti peccata, non quod ante baptisma per fidem remittantur,
sed quia fides est causa, quare in baptismate a peccatis
emundamur. §. 1. Illud autem Iohannis Crisostomi: "Matrimonium
non facit coitus, sed uoluntas;" item illud Ambrosii:
"Non defloratio uirginitatis, sed pactio coniugalis matrimonium
facit," ita intelligendum est: Coitus sine uoluntate contrahendi
matrimonium, et defloratio uirginitatis sine pactione coniugali
non facit matrimonium, sed precedens uoluntas contrahendi
matrimonium, et coniugalis pactio facit, ut mulier in defloratione
suae uirginitatis uel in coitu dicatur nubere uiro, uel nuptias
celebrare. §. 2. Item Siricius Papa discessionem sponsae a
sponso uocat coniugalem separationem. Sed talis discessio dicitur
uiolatio coniugii non iam existentis, sed futuri, ut ex ipsa
desponsatione sperabatur. Sic et diabolus dicitur cecidisse a
beatitudine, non solum quam tunc habebat, sed etiam ad quam
habendam creatus erat. Sic qui merito suae uitae uel scientiae
in sacerdotem uel in episcopum eligitur, si interim electionem
suam cassari meruerit, dicitur amittere sacerdotalem uel episcopalem
unctionem, non quam iam acceperat, sed ad quam
accipiendam electus erat. Non ergo illa auctoritate sponsa
coniux potest probari. §. 3. Sed concedatur, quod sponsa non
sit coniux, tamen queritur, utrum liceat ei renunciare priori condicioni?
Hoc autem prohibetur auctoritate Anchiritani Concilii,
[c. 11.] in quo statutum ita legitur:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1075/1076
Gehe zu Spalte: