Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XLII. Maria coniunx dicitur more scripturae, cum simpliciter sponsa esset.

Item Iohannes Os aureum in eodem euangelio.
"Prius, quam conuenirent." Non dixit, prius, quam
in sponsi adduceretur domum. Hunc enim morem seruabat
antiquitas, ut sponsae in sponsorum domibus haberentur.
Ut autem generi Loth apud socerum leguntur
habitare cum sponsis nondum sibi copulatis lege
coniugii, sic et Maria habitabat cum sponso. Et infra:
§. 1. Neque enim expellere eam de domo uoluit, sed
dimittere. Et infra: §. 2. "Noli timere accipere Mariam
coniugem tuam:" Quo sermone sponsam similiter indicauit,
sicut etiam eos, qui adhuc sponsi sunt, generos appellare
consueuit scriptura. Quid est autem accipere? domi
profecto retinere. Iam enim illam mente dimiserat. Et
infra: §. 3. Sicut enim illam postea conmendat Christus
ipsi discipulo, sic etiam nunc angelus copulat sponso,
non in fedus solempne coniugii, sed in consortium conmunis
habitaculi.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1075/1076
Gehe zu Spalte: