Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XLI. De eodem. Idem super Genesim.

"Egressus itaque Loth locutus est ad generos suos,
qui accepturi erant filias suas." In sequentibus filiae Loth
uirgines fuisse dicuntur. Et ipse ad Sodomitas dixit:
"Ecce duae filiae meae, que non cognouerunt uirum
etc." Nunc autem dicitur habuisse generos. Sed
quidam arbitrantur eas, que uiros habuerunt, in Sodomis
perisse, et que uirgines erant, cum patre exisse. Sed
Hebraica ueritas habet: "Egressus Loth locutus est ad
sponsos suos," quod magis esse uidetur ex hoc
quod sequitur: qui accepturi erant filias suas.
Gratian. Unde datur intelligi, quod scriptura sponsos generos
uocat.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1075/1076
Gehe zu Spalte: