Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XXXIX. Quare sponsae post pactum non statim tradantur.

Institutum est, ut iam pactae sponsae non statim tradantur,
ne uilem habeat maritus datam, quam suspirauerit
sponsus dilatam.
Gratian. Iuxta hanc distinctionem intelligenda est auctoritas
illa Augustini: "Non dubium est, illam mulierem non
pertinere ad matrimonium, cum qua docetur non fuisse conmixtio
sexus." Ad matrimonium perfectum subintelligendum est, tale
uidelicet, quod habeat in se Christi et ecclesiae sacramentum. Ita
et illud Leonis Papae intelligendum est. §. 1. Sed obicitur
illud Augustini: "Inter Mariam et Ioseph fuit perfectum coniugium."
Sed perfectum intelligitur non ex offitio, sed ex his
que comitantur coniugium, ex fide uidelicet, prole et sacramento.
Que omnia inter parentes Christi fuisse auctoritate
Augustini probantur. Cuncta ergo, que de non separando coniugio
inducta sunt, de perfecto intelliguntur, quod sponsali coniunctione
est initiatum, et offitio corporalis conmixtionis est
consummatum. Illa uero, quibus separabile coniugium ostenditur,
de initiato intelliguntur, quod nondum offitio sui perfectum
est. §. 2. Potest et aliter distingui. Sponsae appellantur coniuges
consuetudine scripturae spe futurorum, non effectu presentium.
Unde Ambrosius, cum dixisset: "Cum initiatur coniugium,"
non addidit: tunc res uel effectus, sed: "tunc nomen
coniugii asciscitur," ostendens, tales nomen coniugii habere, non
rem uel effectum. Item Augustinus, cum de parentibus Domini
loqueretur, ait: "coniuges fuerunt mente, non carne, sicut et
parentes." Ex quo datur intelligi, quod sicut Ioseph pater
Domini dictus est non effectu geniturae, sed offitio et cura prouidendi:
sic et coniux matris eius appellatus est non coniugii
effectu, sed subministratione necessariorum, et indiuiduae mentis
affectu. Hinc Augustinus ait: "Noli timere accipere Mariam
coniugem tuam;" coniugem nominauit, quia futura erat uxor.
Hinc et Beda super Leuiticum: "Si quis sponsam alterius
uiolauerit, etc." sponsam uxorem dixit, non que tunc esset,
sed que futura erat uxor. Hinc et Ieronimus super Mattheum
in euangelio: "Cum esset desponsata."

< Dokument zurück | | Dokument vor >