Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXXII. Qui sponsam filii sui obprimit, simul cum ea sine spe coniugii maneat.

Item ex eodem.
Si quis sponsam filii sui oppresserit, et postea filius
eius eam duxerit, pater postmodum non habeat
uxorem, nec mulier uirum. Filius, qui facinus
patris ignorauit, aliam accipiat.


Gratian. Si illa, quam uir sororis suae cognouerit, perpetuo
copulari prohibetur, hic uero, qui sponsam fratris sui
corrupit, peracta penitencia matrimonium contrahere permittitur,
apparet, hanc non fuisse coniugem fratris eius. §. 1. Item
mulier causa fornicationis a uiro suo dimissa aut ei reconciliabitur,
aut illo uiuente manebit innupta. De sponsa uero contra
inuenitur in I. libro Capitularium [c. 105. et l. VII. c. 183.,]
in quo ita legitur:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1071/1072
Gehe zu Spalte: