Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXX. Sororem uxoris polluens neutram ualet habere.

Item ex Concilio Aurelianensi.
Qui dormierit cum duabus sororibus, et una ex illis
ante uxor fuerat nec unam ex ipsis habeat,
nec ipsi adulteri umquam in coniugio copulentur.
Gratian. Id est, nec propriae uxori licet sibi reddere
debitum, quam sibi reddidit illicitam, sororem eius cognoscendo.
Nec etiam post mortem uxoris licet ei, uel adulterae alicui
copulari in coniugium.
De sponsa uero econtra legitur in Concilio Triburiensi:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1071/1072
Gehe zu Spalte: