Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXIX. Si mulier probauerit, quod a uiro suo numquam cognita fuerit, separetur.

Quod autem interrogasti me de his, qui matrimonio
iuncti sunt, et nubere non possunt, si ille aliam,
uel illa alium possit accipere de quibus scriptum
est: Vir et mulier, si se coniunxerint, et postea dixerit
mulier de uiro, quod non possit coire cum illa, si potest
probare per uerum iudicium, quod uerum sit, accipiat
alium.
Gratian. Ecce, inpossibilitas coeundi, si post carnalem
copulam inuenta fuerit in aliquo, non soluit coniugium. Si uero
ante carnalem copulam deprehensa fuerit, liberum facit mulieri
alium uirum accipere. Unde apparet, illos non fuisse coniuges;
alioquin non liceret eis ab inuicem discedere, excepta causa fornicationis;
et sic discedentes oportet manere innuptos, aut sibi inuicem


reconciliari. §. 1. Item si coniunx sponsa esset, mortuo
sponso remaneret uidua. Si autem uidua esset, uir eius ad
sacros ordines conscendere non posset. Maritus enim uiduae,
eque sicut et bigamus, sacerdos fieri prohibetur. Ex huius autem
copula nullus prohibetur a sacris ordinibus. Ut enim ait
Pelagius Papa: "Nichil est (quantum ad hunc articulum
attinet) quod ei obuiet de canonicis institutis." Apparet ergo,
non fuisse hos coniuges. §. 2. Item si coniuges essent, discessio
ab inuicem esset diuortium. Sed horum separationem negat
Ambrosius esse diuortium, dicens de B. Maria, quam Ioseph sibi
desponsauerat, et in suam duxerat: "Ioseph numquam
cognouit eam. Nam si uir iustus eam cognouisset, numquam a
se discedere passus esset, nec Dominus, qui uxorem preceperat a
uiro non discedere, nisi causa fornicationis, conmendans eam
discipulo, auctor diuortii fuisset." Ecce, conmendatio Mariae
Iohanni, et detractio Ioseph negatur fuisse diuortium, quia
Ioseph non cognouerat eam. Unde apparet, eos non fuisse coniuges.
Si autem B. Maria, quam Ioseph sibi desponsauerat, et in
suam duxerat, coniux negatur fuisse, multo minus ista, que simpliciter
sponsa erat, coniux est appellanda.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1071/1072
Gehe zu Spalte: