Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXVIII. Desponsata inpune monasterium potest eligere.

Item Gregorius in Registro. [lib. VI. epist. 20.
ad Fortunatum]
Decreta legalia desponsatam, si conuerti uoluerit, nullo
censuerunt omnino dampno mulctari.
Gratian. Cum ergo coniugatorum continentia, nisi ex amborum
consensu, Deo offerri non ualeat; cum uir sui corporis
potestatem non habeat, sed mulier, sponsae autem monasterium
possint eligere, et sponsi non exquisito consensu sponsarum
propositum melioris uitae assumere ualeant: patet, quod inter
sponsum et sponsam coniugium non est. §. 1. Item cum secundum
Augustinum illa mulier non pertineat ad matrimonium,
cum qua docetur non fuisse conmixtio sexus. Item secundum
Leonem illa non pertinet ad matrimonium, in qua
docetur non fuisse nuptiale misterium: apparet, quod inter
sponsum et sponsam coniugium non est. §. 2. Item Nykolaus
Papa precepit, de his, qui ab aduersariis excecantur aut
membris detruncantur, ut ob hanc infirmitatem talium coniugia
non soluantur. §. 3. De his autem, qui causa frigiditatis uxoribus
debitum reddere non possunt, statuit Gregorius Papa, ut
uterque eorum septima manu propinquorum tactis sacrosanctis
reliquiis iureiurando dicat, quod numquam permixtione carnis
coniuncti una caro effecti fuissent. Tunc mulier secundas
nuptias poterit contrahere; uir autem, qui frigidae naturae est,
maneat sine spe coniugii.
Unde idem scribit Venerio, Caralitano Episcopo,
ita dicens:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1071/1072
Gehe zu Spalte: