Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXVI. Continentiae uota non licet uxori suscipere, nisi eandem uir eius elegerit uitam.

Item Nykolaus Papa. [Carolo Regi]
Scripsit nobis Theberga regina, se uelle dignitate
seu copula exui, et sola uita priuata esse contentam
desiderare. Cui nos scripsimus, non hoc aliter
fieri posse, nisi eandem uitam coniux eius Lotharius elegerit.
§. 1. Nam licet sit scriptum: "Quod
Deus coniunxit homo non separet." Deus tamen, et non
homo separat, quando diuini amoris intuitu ex consensu
utriusque coniugis matrimonia dissoluuntur. Aliter autem
fieri mutuam separationem uestram prohibemus.
Gratian. Ecce, quod coniugati sine consensu alterius
continentiam profiteri non possunt. Sponsi uero, etiam inconsultis
quas sibi desponsauerunt, exemplis et auctoritate probantur
continentiam posse seruare. Ut enim refert B. Ieronimus,
Macharius, precipuus inter Christi heremitas, celebrato nuptiarum
conuiuio, cum uespere thalamum esset ingressurus, ex urbe egrediens
transmarina petiit, et heremi solitudinem sibi elegit. §. 1.
Item B. Alexius, Epiphanii clarissimi filius, similiter ex
nuptiis diuina gratia uocatus, sponsam deseruit, et nudus Christo
famulari cepit. Horum exemplo patet, quod sponsi non exquisito
consensu suarum sponsarum continentiam profiteri ualent.
Probatur idem auctoritate Eusebii Papae dicentis:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1069/1070
Gehe zu Spalte: