Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXV. Vir non est suscipiendus in monasterium, nisi uxor conuertatur.

Item Gregorius Urbico Abbati. [lib. V. ep. 49.]
Quia Agatho lator presentium in monasterium dilectionis
tuae conuerti desiderat, hortamur, ut eum omni cum
dulcedine deuotioneque suscipias. §. 1. Quem tamen
suscipiendum ita esse cognosce, si et uxor illius
similiter conuerti uoluerit. Nam dum unum utrorumque
corpus coniugii copulatione sit factum, incongruum est
partem conuerti, et partem in seculo remanere.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1069/1070
Gehe zu Spalte: