Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXII. Sine uxoris consensu religionis propositum uir sumere non ualet.

Item ex VIII. Sinodo.
Si quis coniugatus uult conuerti ad monasterium, non
est recipiendus, nisi prius a coniuge castimoniam profitente
fuerit absolutus. Nam si illa uiuente illo per incontinentiam
alteri nupserit, proculdubio adultera erit. Nec recipitur
apud Deum eiusdem uiri conuersio, cuius sequitur
coniugalis federis prostitutio. Tales igitur tunc sine culpa
secuntur Christum derelicto seculo, si habent ex pari
uoluntate castitatis consensum.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1069/1070
Gehe zu Spalte: