Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XXI. Ad uxorem redire cogitur qui sine eius consensu religiosam uestem suscepit.

Idem Adriano, Panormitano Notario. [lib. IX. epist. 44.]
Agathosa latrix presentium questa est, uirum


suum contra uoluntatem suam in monasterio Urbici abbatis
esse conuersum. Quapropter experientiae tuae praecipimus,
ut diligenti inquisitione discutiat, ne forte
eius uoluntate conuersus sit, uel ipsa mutare se promiserit.
Et si hoc reppererit, et illum in monasterio permanere
prouideat, et hanc, sicut promisit, mutare
conpellat. Si uero nichil horum est, nec quondam fornicationis
crimen (propter quod licet uxorem dimittere)
predictam mulierem conmisisse cognoueris, ne
illius conuersio uxori relictae in seculo fieri possit perditionis
occasio, uolumus, ut maritum suum illi etiamsi
iam tonsuratus est, reddere debeas omni excusatione
cessante, quia etsi mundana lex precipit
conuersationis gratia utrolibet inuito solui posse coniugium,
diuina tamen lex fieri non permittit. Nam, nisi
fornicationis causa, uirum uxorem dimittere nulla
ratio concedit, quia post, quam copulatione coniugii
uiri atque mulieris unum corpus efficitur, non potest ex
parte conuerti, et ex parte remanere in seculo.

< Dokument zurück | | Dokument vor >